Genesis 16:14
Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. + 16.14 Propterea appellavit puteum illum, etc. HIERON. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiæ, inter Cades et Barad, quod significat veteris legis et novæ Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piæ miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore the well was called Beer-lahai-roi; behold, it is between Kadesh and Bered.
In Context
15Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.
Cross References
Genesis 14:7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. + 14.7 Percusseruntque. HIERON. Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit. Raphaim in Astaroch, etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt.
Genesis 24:62Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: + 24.62 Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.
Numbers 13:26Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, + 13.26 Exploratores terræ post quadraginta dies, etc. ISID., ibid. Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.