bible.software › Genesis › Genesis 24 › Genesis 24:62
Genesis 24:62
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: + 24.62 Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Isaac came from the way of the well Lahai-roi; for he dwelt in the south country.
In Context
61Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. + 24.61 Igitur Rebecca, etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus, etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.
63et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. + 24.63 Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Read all of Genesis 24
Cross References
Genesis 16:14Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. + 16.14 Propterea appellavit puteum illum, etc. HIERON. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiæ, inter Cades et Barad, quod significat veteris legis et novæ Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piæ miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur.
Genesis 25:11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 24:62