Genesis 25:18
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. + 25.18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum, etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
Cross References
Genesis 2:11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Genesis 10:29et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
Genesis 14:10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Genesis 16:12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. + 16.12 Hic erit ferus homo. Vel rusticus, secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.
Genesis 21:14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. + 21.14 Tollens panem. etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ. AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus. HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.