The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:11

Genesis 17:11

et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. + 17.11 Carnem præputii. RAB. STRAR. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quæ in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendæ sunt, id est obturandæ, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio. ALCUIN. in Gen., tom. 1 Ideo autem Abrahæ circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim prævaricatores generaverunt ad mortem. Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi præcepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, pater excelsus; Abraham, pater multarum gentium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall circumcise the flesh of your foreskin; and it shall be a token of the covenant betwixt me and you.

In Context

10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.

12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:

Read all of Genesis 17

Cross References

Exodus 12:48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

Joshua 5:3Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.

2 Samuel 3:14Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.

Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:10Genesis 17Genesis 17:12 →