Genesis 17:15
Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. + 17.15 Sarai uxorem tuam, etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiæ, non naturæ, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismæl, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Saræ filius promittitur in typo Ecclesiæ, non quando Ismæl, qui typus Judæorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia r apud Græcos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Græcam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebræum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per scin, res, iod. Sublata ergo iod addita est he littera, quæ pro a legitur, et vocata est Sara . Antea enim dicebatur princeps mea, quia quasi unius familiæ mater: postea absolute princeps, omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra sarai dicatur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebræo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau; quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.