Genesis 32:28
At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
Cross References
Genesis 17:5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. + 17.5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.
Genesis 25:31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. + 25.31 Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.
Genesis 31:24Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
Genesis 32:24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Genesis 33:20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Numbers 13:16De tribu Gad, Guel filium Machi.