The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:24

Genesis 17:24

Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham was ninety years old and nine, when he was circumcised in the flesh of his foreskin.

In Context

23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. + 17.23 Tulit autem Abraham, etc. Non intendebat Deus ut tantum præputium carnis Abrahæ et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, æterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Et alibi, Rom. 2: Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio. Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, præputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: Qui habet aures audiendi, audiat; incircumcisis auribus verba sapientiæ et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem præputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio præputii servatur in carne. Qui autem non obscœnis desideriis, vel sensibus hæreticis, et blasphemis assertionibus, mœchatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: Beati mundo corde Matth. 5, etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiæ odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra præscriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quæri solet quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: Fide purificans corda eorum.

25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

Read all of Genesis 17

Cross References

Genesis 12:4Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. + 12.4 Septuaginta quinque annorum. HIERON. in Q. Hebr. Si Thare pater Abræ in regione Chaldæa, etc., usque ad et ibi diutius moratus sit.

Genesis 17:17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? + 17.17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.

Genesis 21:5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

Romans 4:19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:23Genesis 17Genesis 17:25 →