Genesis 21:5
cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Abraham was an hundred years old, when his son Isaac was born unto him.
In Context
6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
Cross References
Genesis 16:16Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.
Genesis 17:17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? + 17.17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.
Genesis 25:26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Romans 4:19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.