Romans 4:19
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.
Matthew 14:31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
John 20:27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
Romans 14:21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. + 14.21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.