Genesis 17:8
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 13:17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Genesis 23:4Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
Genesis 35:27Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. + 35.27 Civitatem Arbee. HIERON. Pro Arbee in LXX campum habetur, cum Hebron in monte sit. Eadem autem civitas antiquitus Mambre ab amico Abrahæ dicta est. Civitatem Arbee, etc. Angelorum vel sanctarum animarum, quibus est appositus, nulla remanente sollicitudine tentationum, vel periculo peccatorum.
Genesis 48:4et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.