The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:12

Genesis 18:12

Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? + 18.12 Voluptati operam dabo? etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore Sarah laughed within herself, saying, After I am waxed old shall I have pleasure, my lord being old also?

In Context

11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

13Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 18:13Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?

Judges 19:26At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.

Psalms 126:2Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, + 126.2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos. 1

Luke 1:34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

Hebrews 11:11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. + 11.11 Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:11Genesis 18Genesis 18:13 →