The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:11

Genesis 18:11

Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now Abraham and Sarah were old and well stricken in age; and it ceased to be with Sarah after the manner of women.

In Context

10Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. + 18.10 Et habebit filium, etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis, etc. Quo audito , etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.

12Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? + 18.12 Voluptati operam dabo? etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 17:17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? + 17.17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.

Genesis 24:1Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. + 24.1 Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.

Genesis 31:35ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est.

Joshua 13:1Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: + 13.1 ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque. ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.

Luke 1:18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. + 1.18 Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit.

Romans 4:18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. + 4.18 Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:10Genesis 18Genesis 18:12 →