Genesis 18:14
Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
Cross References
Genesis 17:21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.
Genesis 21:2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
Deuteronomy 7:21Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
Judges 13:3Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. + 13.3 Nec immundum. AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes.
2 Kings 4:16dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
Job 36:5Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: