The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:2

Genesis 21:2

Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Sarah conceived, and bare Abraham a son in his old age, at the set time of which God had spoken to him.

In Context

1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. + 21.1 Visitavit autem Deus Saram, etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.

3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 17:19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.

Genesis 18:10Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. + 18.10 Et habebit filium, etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis, etc. Quo audito , etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.

Joshua 24:3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, + 24.3 Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.

Luke 1:24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: + 1.24 Occultabat. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum.

Acts 7:8Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. + 7.8 Testamentum circumcisionis. ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.

Galatians 4:22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. + 4.22 Scriptum est, etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his præfigurari. Unum de ancilla et unum, etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:1Genesis 21Genesis 21:3 →