The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:29

Genesis 18:29

Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake unto him yet again, and said, Peradventure there shall be forty found there. And he said, I will not do it for forty’s sake.

In Context

28Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. + 18.28 Quinque fuerint. Quinque civitates igneis imbribus combustæ. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. Quid si inventi, etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahæ ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Decem. Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Dixit. Sciebat enim nec unum ibi esse præter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Videte si inveniatis hominem facientem justitiam Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.

30Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.

Read all of Genesis 18

Cross References

Hebrews 4:16Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. + 4.16 In auxilio opportuno. Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:28Genesis 18Genesis 18:30 →