Genesis 18:30
Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:39Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. + 6.39 Oro, etc. ADAM., homil. 8. In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur.
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Hebrews 12:28Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. + 12.28 Itaque regnum immobile. Quia Deus cœlum et terram immobilem promittit, patet quod habemus gratiam, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire, sed per eam suscipimus illud regnum immobile, ut ideo nullus desit gratiæ. Habeamus gratiam. Id est, fidem, spem et charitatem in sancta operatione; vel: Habeamus gratiam, id est, gratias agamus de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo.