The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:28

Genesis 18:28

Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. + 18.28 Quinque fuerint. Quinque civitates igneis imbribus combustæ. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. Quid si inventi, etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahæ ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Decem. Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Dixit. Sciebat enim nec unum ibi esse præter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Videte si inveniatis hominem facientem justitiam Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Peradventure there shall lack five of the fifty righteous: wilt thou destroy all the city for lack of five? And he said, If I find there forty and five, I will not destroy it.

In Context

27Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. + 18.27 Loquar ad Dominum, etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quæ super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: Memento, Domine, quoniam pulvis sum Psal. 10, etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiæ opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et æternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quæ Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis, etc. Quid divitias suas æstimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, æstimabat. Qua ergo pœna feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?

29Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.

Read all of Genesis 18

Cross References

Genesis 18:26Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

Numbers 14:17Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:

Job 23:3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? + 23.3 Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:27Genesis 18Genesis 18:29 →