Genesis 18:31
Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.
Luke 11:8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. + 11.8 Propter improbitatem tamen ejus, etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.
Ephesians 6:18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: + 6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.
Hebrews 10:20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, + 10.20 Per velamen. Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.