Hebræos 10:20
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, + 10.20 Per velamen. Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
21et sacerdotem magnum super domum Dei:
Cross References
Exodus 36:35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
Leviticus 16:15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, + 16.15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.
Matthew 27:51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, + 27.51 Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.
Luke 23:45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. + 23.45 Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.
John 10:7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.