The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 18 › Genesis 18:6

Genesis 18:6

Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. + 18.6 Tria sata. Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata, de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [ Al., rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios. Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham hastened into the tent unto Sarah, and said, Make ready quickly three measures of fine meal, knead it, and make cakes upon the hearth.

In Context

5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.

7Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. + 18.7 Vitulum tenerrimum. Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.

Read all of Genesis 18

Cross References

Judges 6:19Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. + 6.19 Ingressus. Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.

2 Samuel 13:6Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. + 13.6 Sorbitiunculas. Est quod ad sorbendum aptum est.

Isaiah 32:8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]

Luke 10:38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, + 10.38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.

Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

Hebrews 13:2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 18:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 18:5Genesis 18Genesis 18:7 →