bible.software › Genesis › Genesis 18 › Genesis 18:7
Genesis 18:7
Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. + 18.7 Vitulum tenerrimum. Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Abraham ran unto the herd, and fetcht a calf tender and good, and gave it unto a young man; and he hasted to dress it.
In Context
6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. + 18.6 Tria sata. Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata, de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [ Al., rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios. Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.
8Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. + 18.8 Butyrum et lac cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3: Lac potum dedi vobis, non escam, etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicæ doctrinæ solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicæ passionis signum, cujus prædicatores sunt.
Read all of Genesis 18
Cross References
Genesis 19:3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. + 19.3 Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.
Amos 6:4qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;
Matthew 22:4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. + 22.4 Tauri. Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.
Luke 15:27Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 18:7