The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:8

Genesis 19:8

Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. + 19.8 Habeo duas filias. AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quæritur? et nimirum periculosissime hæc compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold now, I have two daughters which have not known man; let me, I pray you, bring them out unto you, and do ye to them as is good in your eyes: only unto these men do nothing; for therefore came they under the shadow of my roof.

In Context

7Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

9At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 19:31Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. + 19.31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.

Exodus 32:22Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:

Judges 19:23Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.

Proverbs 9:7[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. + 9.7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.

Mark 9:6Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. + 9.6 Nubes obumbrans. Unde quia quæsivit materiale tabernaculum, nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos. Hic est. Quasi dicat: Hic vere est ille quem Moyses iste vobis promisit, etc., usque ad ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:7Genesis 19Genesis 19:9 →