The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 19 › Genesis 19:31

Genesis 19:31

Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. + 19.31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the firstborn said unto the younger, Our father is old, and there is not a man in the earth to come in unto us after the manner of all the earth:

In Context

30Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. + 19.30 Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.

32Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. + 19.32 Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.

Read all of Genesis 19

Cross References

Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

Genesis 16:4Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

Genesis 38:8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: + 25.5 Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.

Mark 9:6Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. + 9.6 Nubes obumbrans. Unde quia quæsivit materiale tabernaculum, nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos. Hic est. Quasi dicat: Hic vere est ille quem Moyses iste vobis promisit, etc., usque ad ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 19:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 19:30Genesis 19Genesis 19:32 →