Genesis 19:9
At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Exodus 2:14Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? + 2.14 Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.
1 Samuel 17:44dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.
Proverbs 9:7[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. + 9.7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.
Proverbs 17:12Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. + 17.12 Expedit magis ursæ, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc sæpe facilius fit, quam hæreticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.
Ecclesiastes 9:3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.