The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:2

Genesis 2:2

Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. + 2.2 Complevitque Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Alia translatio: Consummavit Deus die sexto opera quæ fecit, quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebræo habetur die septima. Arctabimus ergo Judæos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. Complevitque Deus, etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. Et requievit Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. Et requievit Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Fiat. Nec homo dicendo, Fiat, laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturæ rationali in se requiem præstitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo prænuntians dixit: Die septimo requievit, deinceps operaturus ordines sæculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturæ, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Cæteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animæ est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati præcepit observari: quod in tempore gratiæ sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suæ perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quæritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quæ prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Memento ut diem sabbati sanctifices. Hæc autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo hæc dies vesperam habere non scribitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the seventh day God ended his work which he had made; and he rested on the seventh day from all his work which he had made.

In Context

1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. + 2.1 Igitur perfecti sunt cœli et terra, etc. ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517 Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus cœlum et terram. Sed hæc expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat prædicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit. Igitur perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult. Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis hæc bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post hæc omnia opera requiem nobis præstabit, quomodo paterfamilias domum ædificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere. AUG., ibid. Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus præparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.

3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

Read all of Genesis 2

Cross References

Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.

Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

Deuteronomy 5:14Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

John 5:17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:1Genesis 2Genesis 2:3 →