John 5:17
Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Jesus answered them, My Father worketh hitherto, and I work.
In Context
Cross References
Psalms 65:6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. + 65.6 Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua. 1
Matthew 10:29Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. + 10.29 Super. Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres? Lucas: Nonne quinque passeres veneunt dipondio Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis. Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia.
John 14:10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
Acts 17:28In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. + 17.28 In ipso enim vivimus. AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.
Colossians 1:16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: