Deuteronomii 5:14
Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Cross References
Genesis 2:2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. + 2.2 Complevitque Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Alia translatio: Consummavit Deus die sexto opera quæ fecit, quæ nihil quæstionis affert, quia manifesta sunt quæ in eo facta sunt, etc., usque ad aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3, col. 935 In Hebræo habetur die septima. Arctabimus ergo Judæos, qui de otio sabbati gloriantur, quia jam tunc in principio sabbatum solutum est, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo. Complevitque Deus, etc. AUG., lib. IV de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur utrum, etc., usque ad secundum eum perfecta non fierent. Et requievit Deus, etc. BEDA, in Hexæm. Non quasi operando lassus, sed ab universo opere quievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur, ut in Apocalypsis 4: Requiem non habebant, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, id est, dicere non cessabant. BEDA, ibid. Altius quoque intelligetur requievisse ab universo opere suo, etc., usque ad sed creaturis rationalibus in se requiem dedit. Et requievit Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 8 Non laboravit Deus in operando qui solo verbo fecit, dicendo: Fiat. Nec homo dicendo, Fiat, laborat. Sed forte dicitur laborasse cogitando quid fieret. A qua cura, perfectis rebus, quievisse dicitur. Sed hoc sapere desipere est. Deum ergo requievisse, est creaturæ rationali in se requiem præstitisse; ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, id est nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus, et cognoscere cum cognoscimus, sic requiescere, cum ejus munere requiescimus. Ibid., c. 11 Non est mirum si diem quo Christus erat in sepulcro quieturus hoc modo prænuntians dixit: Die septimo requievit, deinceps operaturus ordines sæculorum. Ibid., c. 12 Potest autem intelligi Deum requievisse a faciendis generibus creaturæ, etc., usque ad et gubernare non cesset. Ibid., c. 14 Deus autem nec creando defessus, nec cessando refectus est: sed per Scripturam suam ad quietis desiderium nos hortatur, dicendo se diem sanctificasse in quo requievit. Cæteros enim dies operis sui non legitur sanctificasse, tanquam apud ipsum plus quies quam operatio valeat. Ibid., c. 15 Vitium quoque animæ est ita suis operibus delectari, etc., usque ad ea requie a qua nunquam recessit. Ibid. Si autem diceretur requievisse a faciendis, etc., usque ad sed ipso benedicti sumus. Ibid. In se autem requievit Deus semper: in diebus vero quibus rerum consummatio narratur, in septimo tantum requievit, qui rerum sequitur perfectionem; a perfectis enim requiescit, qui perfectis non eget ut beatior sit. Ibid., c. 17 Opera ejus videmus bona: quietem vero ejus post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam, unam diem sabbati præcepit observari: quod in tempore gratiæ sublatum est, in qua perpetuum observat sabbatum, qui spe futuri omnia bona operatur, nec in bonis operibus suis, quasi non acceperit, gloriatur. Ibid., c. 18 Apud illum quieti ejus nec mane nec vespera est, quia nec aperitur initio, nec clauditur fine. In perfectis autem operibus mane habet, et non vesperam; quia perfecta creatura incipit converti ad quietem Creatoris, sed illa non habet finem suæ perfectionis, et sic requies Dei non ipsi Deo, sed rerum perfectioni inchoatur, et habet in eo mane quod ab ipso perficitur: sed in suo genere tanquam vespera terminatur, quod in Deo vesperam non habet, quia nihil erit perfectius ipsa perfectione. Ibid. In illis autem diebus, etc., usque ad qui conditi ante luminaria memorantur. Ibid., c. 20 Quæritur quomodo dicatur in septimo, etc., usque ad nisi illa quæ prius condita et dies vocata. Ibid., c. 21 Sed quomodo circumire poterat lux, etc., usque ad et reliqua. Ibid. Sed facilius est ut nos ignorare fateamur, etc., usque ad falsumque erit eum sexta die consummasse omnia opera sua. Ibid., c. 22 Sed quoniam lux corporalis, etc., usque ad et illa qua creatura in seipsa noscitur recte vespera dicitur. Ibid., c. 25 Quia vero angeli creaturam in seipsa sic sciunt, etc., usque ad Ideo septima die nulla vespera accessit. Ibid., c. 28 Nec putet quis, etc., usque ad et verius mane? Ibid., c. 35 Dies ergo ille primus, etc., usque ad et sanctificari ob hoc meruit. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 Allegorice. Unde dicitur Exod. 20: Memento ut diem sabbati sanctifices. Hæc autem benedictio et sanctificatio majorem benedictionem et sanctificationem significat, etc., usque ad Ideo hæc dies vesperam habere non scribitur.
Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Nehemiah 5:5et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Nehemiah 13:16Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem. + 13.16 Inferentes pisces et omnia, etc. ID., ibid. Piscis bonus, est pia fides, quam qui a Domino malus, infirma cogitatio quæ se curis hujus mundi ultra modum immergit, quam nobis Tyrii, id est, coangustati quærunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostræ cogitationis importune profundis sæculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates objurgat Juda et castigat, dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus purgat.
Hebrews 4:4Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. + 4.4 Et requievit die septima. Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur.