bible.software › Genesis › Genesis 20 › Genesis 20:12
Genesis 20:12
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. + 20.12 Alias autem, etc. HIERON. Quoniam in Hebræo habetur vegam id est, etiam vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meæ, et sonat magis quod soror Abrahæ fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Filia patris. Alia translatio, apertius, a patre, et non ex matre; erat enim filia Aran fratris Abrahæ, soror Lot.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And yet indeed she is my sister; she is the daughter of my father, but not the daughter of my mother; and she became my wife.
In Context
11Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. + 20.13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judæa, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse frater meus, et soror, et mater.
Read all of Genesis 20
Cross References
Genesis 11:29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
1 Thessalonians 5:22Ab omni specie mala abstinete vos.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 20:12