Thessalonicenses i 5:22
Ab omni specie mala abstinete vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Abstain from all appearance of evil.
In Context
21Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
Read all of Thessalonicenses i 5
Cross References
Ruth 3:4Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas. + 3.4 Discooperies, etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litteræ Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore.
Isaiah 33:15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
1 Corinthians 10:31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.
2 Corinthians 8:20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. + 8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.
1 Thessalonians 4:12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. + 4.12 Nolumus autem. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.