The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:13

Genesis 21:13

Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. + 21.13 Quia semen tuum. AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine. Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And also of the son of the bondwoman will I make a nation, because he is thy seed.

In Context

12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.

14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. + 21.14 Tollens panem. etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ. AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus. HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 16:10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

Genesis 21:18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:12Genesis 21Genesis 21:14 →