The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:14

Genesis 21:14

Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. + 21.14 Tollens panem. etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ. AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus. HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham rose up early in the morning, and took bread, and a bottle of water, and gave it unto Hagar, putting it on her shoulder, and the child, and sent her away: and she departed, and wandered in the wilderness of Beer-sheba.

In Context

13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. + 21.13 Quia semen tuum. AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine. Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.

15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. + 21.15 Abjecit puerum. etc. HIER. Quod sequitur: Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittæ. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de cœlo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebræo enim prius hoc scriptum est: Non videbo mortem pueri mei. Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii præstolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quæritur quomodo mater, etc., usque ad sicut sæpe faciunt cujuslibet ætatis ambulantes.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

Genesis 21:31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. + 21.31 Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.

Genesis 22:3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. + 22.3 Asinum suum ducens, etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judæorum significat, quæ portabat omnia sacramenta et nesciebat.

Genesis 24:54Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.

Genesis 26:31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

Genesis 28:18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. + 28.18 Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:13Genesis 21Genesis 21:15 →