The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:18

Genesis 21:18

Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Arise, lift up the lad, and hold him in thine hand; for I will make him a great nation.

In Context

17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. + 21.17 Exaudivit autem. BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat. Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini. ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.

19Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 16:10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

Genesis 21:13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. + 21.13 Quia semen tuum. AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine. Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.

1 Chronicles 1:29Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 1.29 Primogenitus. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:17Genesis 21Genesis 21:19 →