Genesis 21:15
Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. + 21.15 Abjecit puerum. etc. HIER. Quod sequitur: Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittæ. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de cœlo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebræo enim prius hoc scriptum est: Non videbo mortem pueri mei. Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii præstolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quæritur quomodo mater, etc., usque ad sicut sæpe faciunt cujuslibet ætatis ambulantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the water was spent in the bottle, and she cast the child under one of the shrubs.
In Context
Cross References
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.
2 Kings 3:9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos.
Isaiah 44:12Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. + 44.12 Esuriet et deficiet. HIER. Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum.