Genesis 26:25
Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Genesis 13:18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Genesis 26:32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. + 26.32 Ecce autem venerunt. HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret.
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.