The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:4

Genesis 21:4

et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, + 21.4 Circumcidit etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas præcepta sit, specialiter figuram Christi prætendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava sæculi ætas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham circumcised his son Isaac being eight days old, as God had commanded him.

In Context

3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:

5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.

Exodus 12:48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

Deuteronomy 12:32Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.

Luke 1:59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. + 1.59 Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.

John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:3Genesis 21Genesis 21:5 →