Genesis 22:1
Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. + 22.1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [ Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. + 21.11 Dure accepit, etc. AUG. Quæritur quare contristatus sit Abraham, cum hæc prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillæ superbiam.
Genesis 22:11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Genesis 46:2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Exodus 15:25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, + 15.25 Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Deuteronomy 13:3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.