Genesis 22:17
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Cross References
Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Genesis 17:6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Genesis 26:4Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
Genesis 27:29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
Genesis 28:14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Genesis 32:13Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,