The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 17 › Genesis 17:6

Genesis 17:6

Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will make thee exceeding fruitful, and I will make nations of thee, and kings shall come out of thee.

In Context

5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. + 17.5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere.

7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

Read all of Genesis 17

Cross References

Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

Genesis 17:16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

Genesis 36:31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: + 36.31 Reges autem. Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.

Genesis 48:4et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

Matthew 1:6David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. + 1.6 David autem rex. Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Dominus fortis et potens Psal. 23., etc. Et iterum: Speciosus forma præ filiis hominum Ibid. 44.. Uriæ. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Similis ero Altissimo Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternæ majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 17:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 17:5Genesis 17Genesis 17:7 →