Genesis 13:16
Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
Cross References
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
Genesis 17:6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Genesis 17:20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. + 17.20 Super Ismæl, etc. Historice. Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.
Genesis 21:13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. + 21.13 Quia semen tuum. AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine. Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne.
Genesis 25:1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: + 25.1 Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.
Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.