The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:1

Genesis 24:1

Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. + 24.1 Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham was old, and well stricken in age: and the LORD had blessed Abraham in all things.

In Context

2Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,

Read all of Genesis 24

Cross References

Genesis 13:2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

Genesis 21:5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

Genesis 25:20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. + 25.20 De Mesopotamia sororem Laban. Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.

1 Kings 1:1Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. + 1.1 Et rex David senuerat. HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1. Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulæ non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiæ reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab I Par. 2.. Et alibi: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum ardens erat Ibid., 24.? Cumque operiretur, etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in prælio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum cædentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.

Proverbs 10:22[Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

Matthew 6:33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 24Genesis 24:2 →