The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:33

Matthew 6:33

Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. + 6.33 Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But seek ye first the kingdom of God, and his righteousness; and all these things shall be added unto you.

In Context

32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. + 6.34 Solliciti. Timore, mœrore, et anxietate curarum, quæ mentem perturbant. In crastinum. AUG. In futurum, de præsentibus concedit: unde Apostolus: Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus I Thes. 2.. De futuris quæ divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc præcepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus præberet, quorum custos erat Judas. Dies. Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. Sufficit. Et quia cura præsenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.

Read all of Matthew 6

Cross References

1 Kings 3:11Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:

2 Chronicles 1:7Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.

Psalms 34:9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. + 34.9 Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 1

Psalms 37:18Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. + 37.18 Paratus sum. ID. Sciens me deliquisse. Dolor, quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur. 1

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: + 3.9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:32Matthew 6Matthew 6:34 →