The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:17

Genesis 24:17

Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. + 24.17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis; et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the servant ran to meet her, and said, Let me, I pray thee, drink a little water of thy pitcher.

In Context

16puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.

18Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.

Read all of Genesis 24

Cross References

1 Kings 17:10Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam. + 17.10 Mulier. ISID. Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quæ, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve. RAB. Hæc vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur. ID. Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinæ et oleo, synagoga est Judæorum, quæ Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judæorum. Hic ad ingressum Eliæ, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens: Quid mihi et tibi, etc. Hinc est quod Caiphas ait: Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat Joan. 11.. ID. Sicut propheta verbis viduæ non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judæorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.

Isaiah 30:25Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: + 30.25 Et erunt. In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in æternum. Interfectionis multorum. ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguæ in Babylone confusæ, et super quos cecidit turris in Silœ.

Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

John 4:7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. + 4.7 Venit. In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 24:16Genesis 24Genesis 24:18 →