The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 30 › Isaiah 30:25

Isaiah 30:25

Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: + 30.25 Et erunt. In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in æternum. Interfectionis multorum. ID. Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguæ in Babylone confusæ, et super quos cecidit turris in Silœ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there shall be upon every high mountain, and upon every high hill, rivers and streams of waters in the day of the great slaughter, when the towers fall.

In Context

24et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. + 30.24 Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.

26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..

Read all of Isaiah 30

Cross References

Isaiah 2:14et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, + 2.14 Montes excelsos. HIER. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super vos gladium, etc. Et super omnem turrim. ID. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum prævaleat veritati.

Isaiah 32:14Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. + 32.14 Onagrorum. ID. Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quæ ibi longo tempore habitaverunt.

Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;

Isaiah 41:18Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.

Ezekiel 17:22Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 30:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 30:24Isaiah 30Isaiah 30:26 →