bible.software › Genesis › Genesis 24 › Genesis 24:18
Genesis 24:18
Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she said, Drink, my lord: and she hasted, and let down her pitcher upon her hand, and gave him drink.
In Context
17Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. + 24.17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis; et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.
19Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
Read all of Genesis 24
Cross References
Genesis 24:14Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. + 24.14 Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.
1 Kings 17:11Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
1 Peter 3:8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
This Verse In Other Editions
Study Genesis 24:18