Genesis 24:27
dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
28Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.
Cross References
Genesis 9:26Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. + 9.26 Benedictus Dominus Deus Sem. Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Isræl, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terræ occupavit Ecclesia, quod prænuntiabatur cum diceretur: Dilatet Deus Japheth. Chanaan. STRAB. A quo Chananæi, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis.
Genesis 14:20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. + 14.20 Dedit ei decimas. ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.
Genesis 24:12Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Genesis 24:42Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, + 24.42 Veni ergo hodie, etc. HIERON. In Hebræo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judæi alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet.
Genesis 32:10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. + 32.10 Transivi Jordanem, etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judæis: primitivæ tamen Ecclesiæ non deest timor Judæorum, quod significat Esau.
Exodus 2:11In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.