The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:26

Genesis 9:26

Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. + 9.26 Benedictus Dominus Deus Sem. Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Isræl, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terræ occupavit Ecclesia, quod prænuntiabatur cum diceretur: Dilatet Deus Japheth. Chanaan. STRAB. A quo Chananæi, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Blessed be the LORD God of Shem; and Canaan shall be his servant.

In Context

25ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]

27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] + 9.27 Dilatet Deus Japheth, etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth, etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.

Read all of Genesis 9

Cross References

Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.

Genesis 27:40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] + 27.40 Et fratri tuo servies, etc. Quia Idumæi tributarii fuerunt Isræl, qui Jacob vocatur. Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus. , etc. Hoc impletum est quando rebellaverunt Idumæi ne essent sub Juda. Tempusque veniet, etc. Quasi: Judaicus populus a servitute peccati in fine liberabitur, ut cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.

Joshua 9:23itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.

Psalms 144:15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. + 144.15 Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 1

Romans 9:5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:25Genesis 9Genesis 9:27 →