Genesis 24:33
Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. + 24.33 Non comedam. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34At ille: Servus, inquit, Abraham sum:
Cross References
Psalms 132:3sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.] + 132.3 Sicut ros. ID. Ros tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Hermon. AUG. ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad cæteri assumuntur, qui in unum corde sunt.
Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.
John 4:31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
1 Timothy 6:2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.