The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:32

Genesis 24:32

Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the man came into the house: and he ungirded his camels, and gave straw and provender for the camels, and water to wash his feet, and the men’s feet that were with him.

In Context

31dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis.

33Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. + 24.33 Non comedam. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.

Read all of Genesis 24

Cross References

Genesis 18:4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. + 18.4 Sed afferam. Ad hospitalitatis officia revertitur, quæ etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicæ in forma visibili ministrabat.

Genesis 29:13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

Judges 19:21Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.

Luke 7:44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. + 7.44 Intravi in domum. Intravi carne assumpta in populum Judæorum.

1 Timothy 5:10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. + 5.10 Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 24:31Genesis 24Genesis 24:33 →