Genesis 24:44
et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:14Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. + 24.14 Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.
Proverbs 18:22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Isaiah 32:8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
Hebrews 13:2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.