Genesis 24:14
Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. + 24.14 Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:8At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
Genesis 24:44et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei.
Judges 6:17Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: + 6.17 Da mihi signum. ADAM., hom. 8. Vir eruditus, et habens Jesu prædecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic prædecessor ejus Jesu Nave cum principem cœlestis militiæ vidisset, inquirit: si noster es, an adversariorum? Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.
Judges 7:13Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit. + 7.13 Percussit illud atque subvertit. Greg., lib. XXX Moral., cap. 25. De hoc bello per prophetam, etc., usque ad quod ferrum hostium crucis ligno superetur.
1 Samuel 6:7Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. + 6.7 Plaustrum. Crux Christi, arca sacra Scriptura. Duas vaccas. ISID. Vaccæ arcam gestantes sanctos significant, qui sæculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccæ vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.
1 Samuel 14:8Et ait Jonathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,